[260] EPISTOLA LX.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTHERO

S. Dico.

Tu vero, mi CANTERE, saepe velim & appelles me literis tuis, & interpelles. Quamquam enim distineor saepe; tamen ut ille apud Comicum ait, Nunquam sum occupatus amico operam dare. Atque adeo non gravis mihi tua interventio, & recreet etiam & animum jacentem saepe levet. IANI GULIELMII Plautinas vidisse te gaudeo. Quas valde me hercules probo. Pauca meliora prodisse credo his aliquot annis ex omni Criticorum officina. Acumen ejus in scribendo, in divinando, mirum; purum judicium, sublime ingenium , & adde nescio quem genium prisci & melioris aevi. De Apulio auctor tibi sum pergendi, ero & adjutor; Nam quamquam premi Scriptorem eum scio judiciis vulgi; tamen aliter nos aestimamus, & hauriri ex eo non pauca posse fatemur, rebus electa aut verbis. Lasciviam deme & illud argumenti vitium, quid culpes? Cacozeliam in sermone aliquam, fateor: sed quae in bonum cedat bonis. Cum judicio enim eligere ea possumus, cum judicio uti. Agellium a CARRIONE jam edi idque typis HENRICI STEPHANI Lutetia ad me scribunt. Nos nescio quid de Magistratibus molimur; an emoliar, viderint Musae. Vale & in amore mei persevera. Lugduni Bat. VI. Kal. Mart. MDLXXXIV.